# Protomathesis 448-2

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/448-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/448-2

ad libellam praeparato plano, lineam inuenias meridianam, iuxta doctrinam sextihorologij. capitis libri secundi Cosmographiae nostrae: super quam lineam meridianam, collocabis rectissimè lineam AE eiusdem horologij, omnibus extra quadrangulum ADEF adamussim resecatis. In expeditiorem tamen eiuscemodi horologiorum usum, maximè portatilium, inuenta est illa semper admiranda Magnetis commoditas. Solet itaque acus Magnete fricata, praedictis horologijs imponi: quod si facere uolueris, eandem acum inter signum A atque centrum C, commodius, quàm alibi collocabis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
