# Protomathesis 448

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/448
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/448

hinc praedicta rum horarum ordinem, à quarta initiauimus matutina, & in octauam terminauimus pomeridianam. Reliqua autem ad decoram horarum inscriptionem, instrumentiue gratiam De triangulo spectantia: pro ipsius fabricantis industria relinquimus absoluenda. His ita construm uel axe mundi ctis, ex tenui quapiam ac solida materia, triangulum fabricetur CEP, ipsi AFH triangu horarum indice. lo simile, atque prorsus aequale: quod super plana ipsius horologij superficie in hunc modum erigatur, ut basis AH in rectum ipsius CE adamussim conueniat, et recta FH, uel EP, non discedat à perpendiculo, Quòd si portatile feceris horologium, poteris ipsum triangulum tali industria collocare: ut cùm uolueris facile deprimatur, & ad rectos, cùm fuerit operaeprecium, excitetur angulos. Sunt qui loco trianguli, filum, aut uirgu lam ferream, uel aeneam, aut eiuscemodi, admodum quidem subtilem, in locum subtensae, AF, ex centro C producunt: & per ipsum triangulum, instar axis Mundi coextendendo ita iustificant, ut alterutrius umbra horae ipsae indifferenter agnoscantur. Triangulum. SEPI Horologij horizonfalis figura, ad Parisiensem descripra laritudi nem. ubi polus arcticus extollitur 48 gradibus. AQVS. AXXA ses A * XXV ME noctis mantim eDIES. Desitusiueusu ABSOLVTO IGITVR HOROLOGIO, SVPER ELECTO ETI horizontalis

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
