# Protomathesis 456

Oronce Finé, Protomathesis, QVARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/456
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/456

Et rursum ex centro G, ad eadem signa K, L, M, N, O, rectas & apparentes trahito lineas: nam eiuscemodi lineae, unà cum meridiana CG, & utriusque horae sextae HI, sex pomeridianarum horarum distinguent interualla. Quorum adminiculo, reliquarum horarum distinctiones, pro respondentia singularum, haud aliter annotabis: quàm praecedentibus admonuimus propositionibus. Supraponito tandem conuenientem horarum indicem: utpote, triangulum CGP, aut uirgulam GP, instar axis Mundi constitus tam. Recta enim AC, hoc est, semidiameter horologij uerticalis, indicat quantum in horizontali eleuari debeat ipsius trianguli perpendicularis: & ipsius horizonta lis semidiameter, siue recta AC, quantum uersa uice prominere debet ipsa perpendi cularis in uerticalibus horologijs. Quemadmodum antecedens praedictorum horo logiorum uidetur indicare formula: ad prius sumptam poli sublimitatem, Parisiensemue latitudinem constructa. Caetera autem omnia, iuxta praecedentium pron positionum traditionem, ueniunt respondenter absoluenda, QνIντi

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
