# Protomathesis 465

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/465
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/465

Subtensa autem AF pro dimetiente sumatur Aequatoris, ex quo tam in Horizonte, quàm in uerticalicirculor ad idem primum clima, horarum deducentur lineamenta: AG uerò dimetiens Aequatoris secundi climatis, AH tertij, & AI quarti, & consequenter ita de reliquis? In summa, cuilibet climati proprium deputandum est triangulum: iuxta quod, peli doctrinam secundae atque tertiae propositionis, ad quodlibet clima, tam horizontalis quàm etiam uerticalis seorsum describatur horarum contextura. Quòdsi uolueris ipsum horologium minoris efficere quantitatis: ducenda erit OP, uel alia quaeuis perpendicularis, uersus A centrum. Tantò enim minora resultabunt spsutriangula: quantò ex AC breuiorem acceperis partem, & perpendicularem ipsi AB uiciniorem erexeris. OHIS ITA PARATIS, suscipienda sunt gemina plana, quadrata quidems ex electa & commoda materia fabricata: quae sint QRST, & VXYZ. quorum alterum, utpote QRST, horizontalibus: reliquum autem, scilicet VXYZ, uerti calibus deputabis horologijs. At quoniam singulorum climatum utrunque horclon gium, horizontale scilicet atque uerticale simul delineare, tum superuacaneum, tum portatili instrumento uidetur incommodum: idcirco praedictorum horologiorum partem in horizontali plano, parem quoque in uerticali describemus. In horizontas li quidem sic. Diuide utrumque latus QT & RS bifariam: & trahe lineam meridianam per utranque diuisionem, in transuersum ipsius plani: à qua linea meridiana, secabus aequalem ipsi AD suprascripti quadrantis: eisdemque obsignabis literis A & D. Postea, diuide totam ipsam meridianam lineam AD bisariam: & circa medium ipsius punctum, describe 5 circulos inuicem concentricos & parallelos, 4 interualla distinguentes, quae primis 4 deputabis climatiSEPTEPbus, minimum quidem primo, se RIO quens secundo, succedens tertio, & ultimum quarto climati. Protrahe consequenter per A si gnum, orthogonalem, & communem utriusque horae sextae designatricem lineam.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
