# Protomathesis 469

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/469
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/469

ITT ACTENVS DE HOROLOGIIS SVPER HORIZONTALI atque uerticali plano descriptis: nunc de aequinoctialibus, id est, super plana Aequatoris superficie delineandis tractandum. Contuendum est itaque pri mùm, an uertex dati loci fuerit sub ipso Aequatore, uel sub Mundi polo, uel inter utrunque locatus. Quodcunque autem horum acciderit, semper horarum intercapedines in Aequatore per aequalia figurantur interualla: ita enim Aequator, ab ipsis horarijs diuiditur circulis. OSVBIPSO igitur Aequatore, dimdius tantùm circulus, in plana eiusdem Aequatoris superficie, tam ad Boream quàm ad Austrum, instar uerticalis horologi figurandus est, & in 12 partes aequales distribuendus: producto utrinque axe, ad rectos angulos prominente. Quemadmodum repraesentat semicirculus horarius BCD, ad Boream circum A centrum succedentis figurae delineatus. Potest & in excauata semicirculari superficie, in 12 partes aequales per lineas parallelas respondenter distributa, earundem horarum ratio circumlineari: appenso per centrum horarum indice, ab ipsius Mundi axe nusquàm declinante. Veluti monstrat horologium EAF, in exemplum figuratum. ADDE, quod earundem horar um discrimina, in aliud planum quam ipsius Aequatoris, ex antecedentibus secunda, tertia, & quarta propositionibus conuertere, non est difficile: in quibus propositionibus, aequales ipsius Aequatoris diuisiones, in contingentem lineam extendere docuimus. Itaque in plano ad ortum uel occa sum prospicienti, antemeridiana aut pomeridiana traduces horarum interualla: descripto uidelicet quadrante circuli, pro ipsius indicis orthogonaliter erigendi longitudine. Quas quidem horarum discretiones, rectis tum ad inuicem, tum ipsi Horizon ti parallelis separabis: producto ex linea horae sextae, ad semidiametrum eiusdem quadrantis, indice: ad cuius umbrae terminum horae ipsae dignoscentur. Vti licet in ex emplum aspicere, depictum ortiuum planum EI: in quo ex EGH quadrante, 5 antemeridia na delineata sunt horarum interualla. Idem quoque describes horologium, super horizon tali plano, producta ab ortu ad occasum Aequatoris linea, meridianam ad rectos an gulos dispescente: in quam traductis ex horario Aequatore horarum distinctionibus, easdem lineis rectis tam inter sese quàm ipsi meridianae parallelis annotabis, suisque ornabis numeris, erecto rursum ab ipsa meridiana perpendiculo, ad semidiametri eiusdem Aequatoris quantitatem. In cuius faciliorem intelligentiam, subscriptam plani KL contemplare figuram, ex semicirculo BCD respondenter delineatam. Nam super planis in longum axis Mundi constitutis, & ad perpendiculum cum Aequatore se habentibus: horarum lineamenta nullos efficiunt angulos, sed contingunt ad inuicem parallela. Adg. Oriens. Occidens. Sepuennum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
