Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 471
Unproofread scanNot analysed yet
Iungito postmodùm complementum datae polaris altitudinis, cum maxima Solis declinatione: &adgregatum inde partium numerum, supputato in quadrante CD, à signo C uersus D, &fini adijcito F notulam. trahito consequenter rectam EF, admodùm subtilem: à qua secetur EG, ipsi AB, uel AD semidiametro aequalis. Supputetur rursum eadem polaris altitudo in quadrante BC, à signo B uersus C: ¬ato supputationis termino litera H, trahito rectam &occultam lineam GH, quae secet dimetientem BD in puncto I. Erit ergo punctum I, locus in quem figendus est axis Aequatoris, atque centrum horizontalis horologij, si ipsum uelles in plano BCDE respondenter figurare. Copulabis deinde aequalem ipsi BI, à signo D uersus E: sitque illa DK. Et producta recta BK: traduces in eam BL, ipsi AB semidiametro rursum aequalem. Quòd si per L, in I, producas rectam MI: ea repraesentabit axem Mundi, eritque pars LI, quae à centro Aequatoris in punctum I, demittenda est. Vnde si à B signo, perpendicularem excitaueris BM: ea sinum datae polaris altitudinis repraesentabit, eritque aequalis ipsi BK. His ita paratis, Oriens. fabricabis (uelut antea) horarium Aequato rem MEN: in aequalia 24 horarum interualla solito more distributum, &pro ma ximae diei artificialis quantitate truncatum. per cuius signa M &N, utramque sextam horam distinguentia, aeneum dimetientem, axem Mundi ad rectos angulos deferen tem, adaptabis: tali quidem artificio, ut idem axis Mundi uolui liberè possit, habeatque partem inferiorem ipsi LI prorsus aequalem. Colligabis tandem ipsum Aequa torem cum plano BCDE, in B signo: affi xo utrique uolubili clauiculo, &unà cum celarimmissa acu Magnete fricata, inter A &B reposita. Reliqua ex teipso, facta praecedentium recollectione, supplebis: coadiuuante supradictorum formula, ad eandem eleuationem 48 graduum, in maiorem elucidationem fabricata.