Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 472
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus absolutis, describito rursum per medium alterius plani AEFG, meridianam AF: in quam impones acum, iuxta doctrinam septimi numeri secundae propositionis uerificatam. Connecte postmodùm ipsa plana, uersus A signum, binis uolubilibus &utrique connexis clauiculis: tali quidem industria, ut AC meridiana in rectum ipsius AF constituatur, &planum ABCD super AEFG plano eleuari, atque deprimi facile possit. Fabricabis tandem ex conuenienti materia incuruatum Meridiani quadrantem FH, in 90 partes aequales ab F uersus H distributum: cuius centrum sit A, semidiameter autem AF uel AH. Huic porrò quadranti FH, circa F proprium efficies receptaculum: ea quidem subtilitate, ut in ipsum prominens eiusdem quadrantis particula leuiter immittatur, subtrahaturque dum uolueris. Tandem iuxta signum C, facito scissuram, ad iustam ipsius quadrantis crassitudinem: ut scilicet Aequator ABCD, gradatim eleuari, pro datáue poli sublimitate deprimi facile possit. Reliqua autem omnia, ad completum ornamentum eiusdem horologij spen ctantia, pro tuo arbitrio, uel ingenio relinquimus absoluenda.