# Protomathesis 472-2

Oronce Finé, Protomathesis, CVM VOLVERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/472-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/472-2

CVM VOLVERIS Versex loci. igitur horam uulgarem in data quauis inuenire regione: conuertito partes C & F, officio acus, ad Austrum. & ξeρciimposito axe, atque quadrante FH: leua interiorem Aequa toris superficiem, ad comple mentum datae polaris altitudi Oriens) nis, facta supputatione ab F signo uersus C. uel supputa datae regionis latitudinem, à puncto H uersus F: & fini applica eandem Aequatoris superficiem. Nam ipsius axis umbra, occurrentem indicaOccidens. bit horam. in plano quidem extrinseco, ab aequinoctio uerno, per aestiuale solstitium, ad aequinoctium autumnale: in ipso autem intrinseco, per reliquam anni partem, ab eodem autumnali aequino ctio, per hyemale solstitium, ad uernum rursus aequinoctium. Neque curanda est ipsius axis utrinque prominentis longitudo. SOSTENDAMVS CONSEQVENTER, qualiter idem horarium aequino A ctiale alia ratione fabricetur. Praeparato itaque horizontali plano: describatur in eo circulus ABCD, circa centrum E. qui quidem circulus, binis dimetientibus in 4 quadran tes diuidatur: AC uidelicet meridianam repraesentante, & producto in transuersum orthogonali BD. Fabricetur deinde circuli quadrans AF, excauatus quidem & in 9o partes aequales solito more distributus: cuius interior semidiam eter sit paulo minor AE. Hic porrò quadrans uersus A conuertatur, & in rectum ipsius AE tali collige tur industria, ut super ipsum planum ABCD facile deprimatur, & cum fuerit operaeprecium ad rectos excitetur angulos. Figurabis consequenter Aequatorem circulum GHIK: cuius interior semidiameter, aequus sit interiori semidiametro quadrantis AE.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
