# Protomathesis 474-2

Oronce Finé, Protomathesis, DECIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/474-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/474-2

DECIMA. PROPOSITIO ¶ Horarum lineamenta, super plano Meridianum orthogonaliter intersecante, & in rectum axis Mundi coextenso, ad Horizontem uerò inclinato, respondenter fabricare. VEMADMODVM IN AEQVINOCTIALI PLANOI aequales contingunt horarum anguli, quindenos ipsius Aequatoris gradus includentes: sic & in planis, eundem Aequatorem ad rectos diuidentibus angulos, & in longum axis Mundi coextensis, maxima contingit horariorum interuallorum diuersitas. Nam ipsae horariae lineae, tametsi ad utrumque Mundipolum conuenire diffiniantur, nullum tamen causare uidentur angulum: sed tum inuicem, tum ipsi Meridianae describuntur parallelae. ueluti secundo, atque tertio numero praecedentis octauae propositionis, triplici dilucidauimus exemplo: & ex sequentibus, licebit facile comprehendere. Plana siquidem apud nos existentia, uel imaginata, non aliam uidentur habere rationem, quàm si forent in centro Mundi constituta: propterea, quòd semidiameter Terrae, quoad semidiametrum orbii Solaris, haud perceptibilis uidetur esse quantitatis. In planis itaque super axe Mundi constitutis, & utrunque tam Aequatorem quàm Meridianum ad rectos dirimentia bus angulos, atque ueluti tecta domorum ad Austrum conuersa, Horizontem uersus inclinatis: horarum interualla, non inuicem concurrentibus, sed parallelis sunt diei stinguenda lineolis, praefatos horarios circulos repraesentantibus. VT IGITVR propositum exequamur institutum, construemus in primis h qm rarium portatile: dein aliud quodlibet, indifferenter lineare docebimus. Describe itaque primum, ad datam poli sublimitatem triangulum AFH, unà cum reliquis ad protypum spectantibus instrumentum: iuxta doctrinam ipsius primae propon tionis. Postmodùm, ex solida quapiam & electa materia, prisma fabricetur, tribus rectangulis & altera parte longioribus, binisque trilateris, ipsi AF II praeparato triangi lo similibus, aequalibusque superficiebus terminatum: cuius praecipua & ad Austrum conuertenda superficies, esto ABCF, lata quidem secundum AF subtensam, & circiter in duplo longa. dorsi autem latitudo, siue altitudo plani ABCF, ipsi FH: basis uerò ipsi HA, praefati trianguli AFH, sit aequalis. Diuidatur consequenter AB latus bifariam, in D: & à signo D, perpendicularis excitetur DE, utrique & AF, & BG parallela. erit enim recta DE, linea meridiana, in logum axis Mundi coextensa. Deinde, sumpta ex ipso protypo recta HL, secetur eidem aequalis ab ipsa DE: sitque DG. Et centro G, interuallo autem secundum LN aut LO, describe circulum Aequatorem, ipsi NO circulo prorsus aequalem: quem his obsignato literis, M, I, N, & producto dimetiente MN, unà cum meridiana DE orthogono, in 4 diuidito quas drantes. Per datum insuper signum I, contangens & subtilis linea producatur, KL: ad rectos quidem angulos cum DE, & utrique AB atque CF parallela. et diuiso! quadrante IN, in sex partes aequales: per quamlibet ipsius quadrantis diuisionem, rectae & subtiles ex centro G producantur lineolae, in rectam KL ad signa quidem O, P, Q,R, L, incidentes. quae quidem signa, in reliquam partem IK, officio circini, suo traducantur ordine: sintque S, T, V, X, K.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
