# Protomathesis 479

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/479
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/479

Hunc porrò semicirculum, in duos separabis quadrantes, erecta CA, super BD perpendiculari: & utrunque quadrantem, hoc est, BC atque CD, subdiuides in 90 partes aequales. Supputa consequenter polarem dati loci sublimitatem in boreali quadrante CD, à signo D uer sus C, utpote, saepius assumptam gra. 48: & fini adijcito notulam E, trahitoque rectam AE. Rursum, in australi quadrante BC, à signo quidem C uersus B, maximam ipsius Solis supputato declinationem (quae nunc perhibetur esse 23 graduum, & 30 circiter minutorum) finemque obsignato F notula. Circa datum igitur centrum F, describito circulum Aequatorem GIHK: aequalem quidem circulo NO, circum L centrum ipsius protypi figurato. Et per idem centrum F, ducito rectam GH, in ipsam AE perpendicularem: necnon orthogonam IFK, ipsi AE parallelam, quantumlibet utrinque protensam. Diuident enim huiusmodi lineae circulum GIHK in 4 quadrantes: repraesentabitque GH sectionem Aequatoris, recta uerò IK lineam horae sextae denotabit, in rectum axis Mundi constitutam. Per datum itaque signum I, contingentiae linea producatur LM: & diuiso quadrante HI in G partes aequales, per singulas ipsius quadrantis diuisiones, subtiles admodùm producantur lineolae, in praefatam contangentem LM, ad signa N, O, P, Q, M, incidentes. Quae quidem signa traduces ab I uersus L, suo quidem ordine, & ad iustam circini mensuram: non quidem omnia, sed pro horarum sextam ab ortu Solis in die maxima praecedentium numero, utpote duo, uel tria, quae sint R, S, L. Ducito consequenter per signa L, S, R, N, O, P, Q, ipsis AE & IK parallelas & apparentes rectas lineas, horarum interualla distinguentes: quarum quae per L & P signa lineantur, circulum GIHR (mo dò non erraueris) tangere debent, & quae per M ducitur conuenire cum AE. His porrò lineis proprios horarum applicabis numeros: dando ipsi GL tertiam, sequenti quartam, succedenti quintam, & ita consequenter usque ad undecimam horam, quae cadet in AE. Poteris autem (si libeat) per A & E signa, uel A & C, ces Hongeminas Idem horologium alia ratione construere, Vt occidentals seu pomeridianum horologium respondenter fabricetur. Figura occidentalis horarij, po meridianis horis inseruientis, priori respondens, ad eandem poli sublimitageminas educere tectas, ipsi GH parallelas, & in AE perpendiculares: ad quas, horarum lineamenta terminabis. Demum ex centro F, solitum erigas perpendiculum, siue stylum orthogonum, ad longitudinem FG, aut FH semidiametri: ad cuius umbrae terminum, horae ipsae dignoscentur.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
