# Protomathesis 486

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/486
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/486

Quem admodum ex subiecta potes elicere figura: ad latitudinem 48 graduum, suppolius dati plani ab ortu ad Meridianum inclinatione graduum 30, in exemplum delineau, Xae 4 Quantò minor igitur in orientalibus horologijs fuerit angulus inclinationis ipsius plani, tantò plures inscribentur horae antemeridianae, post meridiem autem deseruientes pauciores: cuius oppositum occiduis horologijs necessum erit accidere: Nam horologia quae ortum directè respiciunt, antemeridianis horis: quae autem propectant ad occasum, pomeridianis tantùm accommodari, quemadmodùm ad Austrum conuersa, 6 ante, totidemque post meridiem horas admittere, supra monstrauimus. Vnde fit, ut inter ortum uel occasum & ipsum meridiem constitu tis, plures antemeridianae quàm pomeridianae, uel econtrariò, describantur horae: pro data planorum ad ipsum Meridianum inclinatione. J CVM AVTEM PLANVM ab occasu uersus eundem Meridianum inclina bitur, prospectans inter ipsum occidentem & meridiem: non aliter figurabis hora rum lineamenta, quàm supra tradidimus, inuerso tantùm singulorum ordine, hoc est, quae dextra sunt uersus laeuam, quae autem laeua dextrorsum annotabis: obseruata tum lineamentorum, tum etiam literarum simili contextura, immutatis quoque horarum numeris, prout singulorum uidetur exoptare respondentia. Quaequidem omnia, cùm ex praedictis, coadiuuante figurata descriptione, colligere sit admodùm facile: uerbum addere, superfluum existimamus.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
