# Protomathesis 489.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 489.1 to 489.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/489.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/489.1

Quibus absolutis, figito per A centrum, cylindricum & excauatum axem, ad rectos ultro citroque prominentem angulos, sitque FG: intra quem alium & intra hunc tertium, & si uelis quartum, itidem excauatum axem imponito, tali quidem industria, ut interiores ab exteriori, hoc est, sixo, semoueri facile possint. Cùm enim prominentes è parietibus siue planis horarum indices, intra hunc axem Fosint (uelut infra dicetur) immitendi, eosdemque uariae contingat esse crassitudinis? idcirco per hanc intrinsecorum axium excogitatam additionem aut subtractione, idem axis FG singulis horarum indicibus indifferenter accommodabitur. Opus esi tandem filo quopiam tenuissimo, sufficienter longo: quod uel circum A centrum, uel ipsius axis extremum colligatum, per singulas horarum diuisiones, in ipsa plana (uelut infra monstrabitur) extendemus. Fabricanda sunt praeterea, ex electa mai teria, gemina & oblonga solida parallelepipeda, cuiusmodi sunt AB & BC, in pun cto B taliter inuicem connexa, ut eadem simul iungere, uel in rectum angulum exui tare non sit difficile, productis per medium utriusque plani interioris AB atque BClineis rectis: in quorum altero, utpote crassiori AB, impones acum uirtute Magnes tis imbutam, excauato inter A & B orbiculo repositam, demittesque filum seu chordulam ex puncto A, duplae circiter longitudinis ipsius AB. Deinde per doctrinam septimae propositionis, obsignabis in recta BC, à puncto quidem B uersus C, polarem uulgarium climatum altitudines: perforabisque tandem earundem polarium sublimitatum distinctiones, ut in singula foramina filum ex A prominens faciliter intromittatur. In hunc siquidem modum, cuilibet climati proprium conficiemus triei gulum: cuius adminiculo, descriTriangulum peculiabendarum horarum indicem sub re ad eleuationem poli 48 graduum axe Mundi locabimus. Posses au tem propriae regioni suum conficere triangulum, iuxta doctrinam primae propositionis, seorsum quidem separatum: quale tibi repraesentat DEF, ad latitudinem 48 graduum, in aliorum exemplum figuratum. Quod dum efficere uolueris, ipsum triangulum excauabis: & super inTriangulum generale ad omniaclimata. trinseca basis superficie, acum impones Magnete solito more delibu tam. quemadmodum obiecta uide tur indicare figura. OHIS IN PERPETVVM usum ita praeparatis, cùm super dato quousefs no in rectum axis Mundi constituto, horas ipsas delineare uolueris: facito in hu modum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
