Latin
JOLIBRI PRIMI ARITH.S
Oronce Finé, Protomathesis 49
Unproofread scanNot analysed yet
ARITHMETICAE PRACTICAE, DE fractis secundum uulgares numeris, siue integrorum numerorum partibus aliquotis. Caput primum. De ratione fractionum uulgarium, &earundem expressione. VAM VTILIS, ET NECESSARIA VI-I deatur esse fractorum numerorum exacta cognitio: ijs relinquimus iudicandum, qui circa subtiliora Geometriae, uel Arithmeticae, aut ipsius Astronomiae secreta uersantur. Constat enim uniuersam praedictarum disciplinarum commoditatem, fructumue, ab expedito fractionum pendêre calculo: quem tanto delectabiliorem fatearis oportet, quanto fractionum ars, integrorum doctrinam difficultate superat. Solent 2 igitur uulgares, omnesque rerum perscrutatores (ut ad rem ipsam deueniamus) quicquid ab unitate denominatur, unum totum uel integrum adpellare, siue illud realiter, uel abstractiuè, ad discretam, continuamue referatur quantitatem. Rursum idem integrum multifariam diuidere solent (est enim integrum in quotlibet frangibile partes) Primo quidem, in duas partes inuicem aequales: quarum quaelibet medietas, uel unum secundum adpellatur integri. Secundo ipsum integrum in tres partes itidem aequales distribuunt: &quaelibet earum pars tertia, uel unum tertium integri dicitur. Postmodum, idem integrum diuidunt in quatuor partes, inuicem pariter aequales: &quamlibet illarum uocant unum quartum integri. Et ita consequenter, in quinta, sexta, septima, uel octaua: &deinceps quantumlibet, ipsum integrum libere distribuendo. Est igitur fractio, partis, aut partium integri assignata distributio. Sunt igitur fractiones eiusdem nominis inuicem aequales: utpote unum secundum alteri secundo, unum tertium cuilibet reliquo tertio, unum quartum cuilibet eiusdem integri quarto, &ita de reliquis. Hae porrò integrorum nuper expressae fractiones, uulgares ob id sunt adpellatae: quoniam ipsis uulgaribus sunt familiares, &eisdem in uulgatis rerum utamur supputationibus, uel ad differentiam sexagenariarum fractionum, quae solis mathematicis uidentur esse familiares. dequibus libro proximo. Physici tamen &mathematici, easdem fractiones partes uocant aliquotas, idque magis proprio nomine: utpote quoniam aliquotiens sumptae ipsum componunt integrum. medietas enim bis sumpta, uel unum tertium ter acceptum, aut unum quartum quater repetitum, unum efficiunt integrum: &ita de reliquis in infinitum imaginatis, &succedentibus integrorum partibus. Vnde patet, continuam à discreta quantitate in hoc discrepare, quoniam ipsius continui dabilis est pars maxima, nusquàm autem minima: in discretis uerò mini ma reperitur pars, utpote unitas omnium radix numerorum, at maxima nunquàm. dato enim quocunque numero, per continuam unitatis additionem, potes semper eundem efficere maiorem: omne uerò continuum, in semper diuisibilia, continuè distribuitur,