# Protomathesis 490-2

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/490-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/490-2

PROPOSITIO XV. Horologium hemisphaericum concauum, hoc est, in dimidis excauatae sphaerae superficie depingere. CIT HEMISPHAERIVM EXCAVATVM, EX LIgno, politóue lapide, aut quauis alia solida materia studiose praeparatum, ABCD: cuius orificialis, siue terminatiuus circulus AB CD, Horizon- Horizon. tem repraesentet. quem quidem Horizontem ABCD, in quatuor diuidito quadrantes, eisdem punctis A, B, C, D: quorum A uerum denotet orientem, B septentrionem, C autem occasum, & D meridiem. Sumpta postmodùm flexili quapiam, atque instar semicirculi ABC, aut CDA incuruata regula: geminos figurato semicirculos AE C, & BED, in centro seu medio hemisphaerij puncto E, ad rectos sese dirimentes angulos, & uniuersum hemisphaerium in quatuor quartas separantes. Repraesentabit enim BED semicirculus, partem Me Meridianus. ridiani subterraneam: AEC uerò, dimidium uerticalem circulum eundem Me Verticalis cirridianum orthogonaliter intersecantem. Diuide consequenter quadrantem EB septentrionalem, in 90 partes inuicem aequales: earundem partium numeris, à puncto B uersus E distributis. His ita constructis, supputa in eodem qua Altitudo poli drante BE, à signo quidem E uersus B, datae regionis latitudinem, seu poli bo supputanda. realis eleuationem, ad quam iuuat horologium ipsum fabricare: & fini supputationis adijcito notulam F. relinquetur igitur arcus FB, ipsius polaris altitudinis complementum: cui obsignabis aequalem arcum in DE reliquo quadrante, à puncto E uersus D, utpote EG. Erit ergo F G, quadrans ipsius Meridiani BED: punctum uerò G polus Aequatoris sub Horizonte depressus. Centro igitur G, interuallo autem GF (hoc est, posito altero circini pede in G, altero in F coextenso) describe dimidium Aequatorem AFC, per A & C Aequator. puncta Capricor. Tropicus. Cancri. Aequalium horarum designatio. Hemisphaerici & excauati ho rologij exemplaria delinetio, ad latitudi nem 48 graduum, prout ipsum patitur planum figurata. Alius modus inscribendarum horarum. Notandum. puncta transeuntem. Sumpta postmodùm maxima Solis declinatione, ea supputetur in quadrante BE, ultro citroque punctum F: obsignatis ipsius declinationis terminis, 1 & K notulis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
