# Protomathesis 490

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/490

Cùm autem axis Vt eadem hoMundi datum planum offendetur intersecare (ueluti horizontalibus, atque uerticararum lineamen ra, super planis libus, caeterisque similibus uidetur accidere planis) infigendus est primùm index axem Mundi se horarius, ex dato plani signo prominens, & instar axis Mundi (officio suprascri rantibus, etusdem Aequatopti trianguli) hoc est, in rectum ipsius fili, seu lateris angulum rectum subtenden ris officio detis, dirigendus: indicabit enim subtensa, ipsius axis uel indicis depressionem, aut elescribantur. uationem, acus autem, quantùm oporteat eundem axem ultro citroque declinare, Hunc postmodùm ita iustificatum indicem, immittes in excauatum axem FG, ipsius Aequatoris BCDE, quemadmodùm nuper expressimus: diuertesque huc uel illuc Aequatorem BCDE (ad iustum quidem examen perpendiculi) donec recta CE, sub Meridiano rursum constituatur. Quo facto, & immoto Aequatore, produces filum ex prominente indicis uel axis extremo, per singulas horarum diuisiones in datum planum incidentes: obsignabisque singulos fili contactus, ad quos ex puncto, à quo axis uel index demittitur, horarias lineas sigillatim figurabis, proprijs horarum numeris insignitas: prout quidem ordo requirit, & ex praecedentibus propositionibus colligere uel facile potes.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
