Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 493
Unproofread scanNot analysed yet
diuidito arcum tropici KIL, atque MHN rarum in eodem in sex partes inuicem aequales: &à qualibet unius diuisione, in quamlibet alteinstrumento de signatio. alterius diuisionem, per respondentia Aequatoris puncta (quae sunt totidem numero) adminiculo nuper expressae flexilis &arcuatae regulae, singulas horarum inaequalium trahito distinctiones, iunctis proprijs cuius libet inaequalis horae numeris, ab occidua Horizontis parte LN, per meridianum IH, ad ortiuam KM, pro dictarum horarum ratione distributis. Quasquidem inaequales horas, tum proprio colore, tum numerorum differentia, ab ipsis aequalibus distinguere poteris: quemadmodùm ex antecedenti potes elicere figura, in qua placuit aequales horas elementis arithmeticis, inaequales autem uulgaribus literis annotare. Erigendus De stylo hora est tandem stylus quispiam admodùm subtilis, ex centro E, tantae praecisè lonrum indice, sitii, gitudinis, quantus est semidiameter Aequatoris AFC, uel Horizontis ABCD: atque usu eiusdem horologij. tali quidem industria, ut eius extremitas in centrum ipsius cadat Horizontis. Collocandum est demum ipsum instrumentum super inuentam lineam meridianam: in hunc quippe modum, ut semicirculus BED in rectum ipsius lineae meridianae consistat. Ni forsitan portatile feceris instrumentum, &iuuet ipsius acus adminiculo, idem horologium quoties fuerit operae precium, in debitas Vniuersi con uertere partes: tuncque ipsam acum, uel in eiusdem horologij concauitate, inter E &G excauato orbiculo, uel in deformato extrinsecus instrumenti pede collocabis. Quomodocunque autem feceris, semper umbrae eiusdem styli cacumen uel extremitas, horas ipsas, lucente Sole, demonstrabit: parallelus autem per umbrae uerticem imaginatus, diei artificialis quantitatem, ortum Solis &occasum responden ter ostendet. ONON PARVVM AVTEM instrumento praestare uideretur ornamentum, si praeter tropicos signorum annotarentur distinctiones: supputatis eoVt signorum, &ptraslelorum, alrundem signorum declinationibus ultro citroque signum F, &per cuius libet decli titudinum, arepe uerticalium cirnationis terminum producto circa centrum G parallelo. Possent &circa centrum culorum addem E, per quamlibet diuisionem, siue partem ipsius quadrantis EB, altitudinum cir dae distinctiones. cumlineari paralleli. Item (modò id pateretur instrumenti magnitudo) uerticales inscribi circuli, à qualibet Horizontis ABCD particula, seu quauis alia distributione, in punctum E, uertici oppositum conuenientes. Praestarent enim ipsius Solis &locum &altitudinem, &reliqua ex huiuscemodi circulorum rationibus pendentia. Sed cùm haec omnia, ex ijs quae in Cosmographicis tradidimus, atque supradictis omnibus colligere sit admodùm facile: his finem imponemdo, singula pro tuo iudicio, uel arbitrio relinquimus absoluenda.