Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 497
Unproofread scanNot analysed yet
Et diuiso utroque quadrante PT atque TR, in sex partes aequales: absoluito reliquarum horarum lineamenta, uelut eadem duodecima propositione praecepimus, &ipsa praecedens uidetur indicare figura. Neque aliter in occidentali plano EFG, similem horarum pomeridianarum con- Notandum. texturam delineabis: imò, si uelis, expeditiori uia. Nam alterutro lateralium horologiorum absoluto: reliquum officio circini, per singulorum interuallorum atque linearum transpositionem, obseruata earundem horarum respondentia, citius dicto perficere poteris. Quae quidem omnia, decorem uel usum ipsius instrumenti respicientia, &similium quoruncunque horariorum his adiungenda (cùm uolueris) discrimina: tuae discretioni uel industriae, &ex supradictis omnibus colligenda, absoluendaque relinquimus.