# Protomathesis 497

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/497
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/497

Et diuiso utroque quadrante PT atque TR, in sex partes aequales: absoluito reliquarum horarum lineamenta, uelut eadem duodecima propositione praecepimus, & ipsa praecedens uidetur indicare figura. Neque aliter in occidentali plano EFG, similem horarum pomeridianarum con- Notandum. texturam delineabis: imò, si uelis, expeditiori uia. Nam alterutro lateralium horologiorum absoluto: reliquum officio circini, per singulorum interuallorum atque linearum transpositionem, obseruata earundem horarum respondentia, citius dicto perficere poteris. Quae quidem omnia, decorem uel usum ipsius instrumenti respicientia, & similium quoruncunque horariorum his adiungenda (cùm uolueris) discrimina: tuae discretioni uel industriae, & ex supradictis omnibus colligenda, absoluendaque relinquimus.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
