# Protomathesis 504.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 504.1 to 504.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/504.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/504.1

In primis itaque, supputabis quamB ta sit altitudo Solis in eo uerticali circulo, qui rectos cum Meridiano facit angulos, eodem Sole maximam ab Aequatore declinationem uersus polum eleuatum possidam te: in hunc qui sequitur modum. Duc sinum ipsius maximae declinationis solaris, in sinum totum, & productum diuide per sinum datae polaris altitudinis: fiet enim sinus altitudinis desideratae. Haec autem ad poli borealis sublimitatem 48 graduum & 40 minutorum, erit graduum 32, & minutorum 5. Deinde supputabis distanss tiam ipsius Solis horizontalem ab eodem uerticali circulo, hoc est, arcum Horizon tis qui inter duos uerticales clauditur circulos, quorum unus per orientem atque occidentem aequinoctialem (à quo ortiuae atque occiduae numerantur amplitudines) transi re diffinitur, alter uerò per centrum corporis solaris traducitur, eodem Sole aestiuam declinationem maximam possidente: hac uidelicet arte. Duc sinum distantiae Solis a meridie (dando cuilibet horae 15 gradus Aequatoris) in sinum complementi eiusdem maximae declinationis solaris, & productum diuidito per sinum totum: & indege neratum sinum, differentiae gratia, primò repertum appellato. Ducito rursum cudem sinum primò repertum in sinum totum, & productum diuidito per sinum qu plementi solaris altitudinis hora data contingentis: fiet enim sinus, cuius arcus à ciiculi quadrante sublatus, propositum Horizontis arcum indicabit: meridionalem qui dem, si Sol austrinam perambulauerit Eclipticae partem, borealem autem, si aquils. niam eiusdem Eclipticae partem idem Sol possederit, modò ipsius Solis altitudo mi nor sit ea, quam habet in uerticali circulo. nam si data Solis altitudo superaret candem altitudinem in uerticali circulo contingentem: ipsa horizontalis distantia, mel ridiana ueniet adhuc nuncupanda, quanquàm Sol in boreali sit Eclipticae medietas te. Idem uersauice uelim intelligas, ubi polus antarcticus extolletur. Quòd si contiil gat, datam Solis altitudinem ei fore coaequalem, quam in ipso uerticali circulo repi ritur obtinere: tunc nulla erit Horizontalis distantia ab eodem uerticali circuloQuod autem de aestiuali solstitio, & maxima Solis hic admonemus declinatios ne: id respondenter uelim referas ad quemuis Eclipticae gradum, & occurrentem ipsius gradus declinationem: est enim idem operandi modus.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
