# Protomathesis 504.5-7

Oronce Finé, Protomathesis, 504.5 to 504.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/504.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/504.5

Supputabis insupu d eundem horizontalem arcum, Sole alterutrum aequinoctiorum possidente: quod iii hunc qui sequitur modum, leuius absoluere poteris. Duc sinum distantiae Solisa meridie in sinum totum, & productum diuide per sinum complementi datae solx ris altitudinis: nam inde generati sinus collectus arcus, à quadrante circuli desmi ptus, propositum indicabit arcum. Posset & idem documentum (quanquam hocld co non sit opus) alijs etiam stellis, atque notatis quibusuis in Coelo punctis, respons denter adcommodari: quae res non modicam in negocijs astronomicis, praestare tibi poterit utilitatis diuersitatem. Nullum exemplarem, eorum quae diximus, addes mus calculum: ne supputandi rationem toties elucidatam frustra reperamus. Inli hunc itaque modum, succedentem collegimus tabulam, ad poli borealis eleuationi 48 graduum & 40 minutorum fideliter supputatam: In qua praeter arcus suprai dictos, tam rectas quàm etiam uersas, solaribus altitudinibus, horisue datis respoli dentes umbras, ex quarto capite libri quarti Cosmographiae nostrae depromptam reposuimus: quò singula ad fabricam suprascriptorum horologiorum, ab ortu uel occasu Solis italico more delineandorum necessaria, sese magis offerant in promptus Sο TABVVO cum ipsa DF orthogonam, quae linea uocetur aequinoctialis. Hanc itaque lineam, dii uidito in respondentes horarum distinctiones: idque altero duorum modorum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
