# Protomathesis 507-2

Oronce Finé, Protomathesis, JO INIPSO AVTEM PLANO VERTICALI, HAVD DISSIMILI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/507-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/507-2

JO INIPSO AVTEM PLANO VERTICALI, HAVD DISSIMILI Idem quod prius uia earundem horarum ab occasu distributarum lineamenta figurabis: hoc in primis horologium in plano uerticali excepto. utpote, quo longitudo ipsius CL, debet sumi ex AB linea recta proposita, respondenter detot praecisè partium, quot fuerit umbra uersa meridiana, quae fit in data regione, dum scribere. Sol alterutrum possidet aequinoctiorum: CO autem tanta quoque respondenter, quan ta reperietur umbra uersa itidem meridiana, quae fit ab umbroso ipso Sole aestiuale solstitium occupante. Et protracta aequinoctiali linea MLN: in eam singulae traducen dae sunt horarum distinctiones, alterutro suprascriptorum modorum in horizontali plano prius examinatae. Praeterea, demittenda est CD meridiana deorsum ad perpendi culum, truncandusque superior semicirculus EFG, & reliqui GEF (in quo praecipua con tinentur horarum lineamenta) pars quae in horizontali plano uertebatur ad ortum, conuer tenda est ad occasum, & è diuerso: quoniam huiusmodi plana conuersam habent horarum rationem, & per dimidium tantummodò (uti supra diximus) uidentur irradiari circu lum. Horarum praeterea numeri, alia lege ueniunt inscribendi. Cùm enim Sol alter utrum possidet aequinoctiorum, huiuscemodi plana ab ipso ortu incipit irradiare, hora uidelicet sexta, quae tunc fit ab occasu duodecima: hinc prima ab ipso ortu, quae per lineam KN distinguitur, erit ab eodem occasu 13, succedens 14, dein 15, & consequenter ita, seruato uersus dextram ordine, usque ad 24, quae cadet in occasum uersus E. Caetera omnia, non secus ac in horizontali plano ueniunt respondenter absoluenda: quemadmodum subscripta uidetur indicare figura, ad prius assumptam poli borealis eleuationem delineata. Delineatio uer ticalis horarij ab occasu ho ras indicantis, ad eandem quae prius eleuarionem poli borealis figurata. JONEC Vtrurin praeci S& NEC MINORI FAGILITATE, HORAS IPSAS AB OR relatas, in utroque plano horizontali scilicet atque uerticali delineabis: idem nanque moctorum liorologiorum ad dus operandi in utroque seruandus est, sed ordine contrario. Partes enim quae inlortiuas horas praecedentibus horologijs ad ortum conuertuntur, in his sunt inclinandae ad occa reducere. sum, & è diuerso. Item aliter inscribendi sunt horarum numeri. In horizontalibus.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
