# Protomathesis 508

Oronce Finé, Protomathesis, JO INIPSO AVTEM PLANO VERTICALI, HAVD DISSIMILI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/508
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/508

quidem sic: in occidentali linea (quae tunc erit KN) scribes I, in sequenti 2, iuxta succedentem 3, & ita consequenter uersus ortum, usque ad 15 horam, quae ad punctum H terminabitur. In uerticalibus autem, scribes I iuxta lineam occidentalem (quae tunc transibit per M) iuxta sequentem 2, dein 3, & sic consequenter seruato numrorum ordine, usque ad II horam, quae finietur in ortiua linea, quae per N punctum ex u producitur. In summa, omnia prorsus, ueluti supra docuimus, ueniunt sigillatim obseruanda: mutata solummodò linearum inclinatione, atque numerorum horariom Corolloria. ab ortu distribuendorum respondentia. Hinc patet, quàm pulchrè sam in horizoni tali, quàm etiam uerticali plano, & ab ortu & ab occasu referendarum horarum lineamenta, sese motuò intersecantia, simul possint delineari, uarijsque distingui coloribus. Item quonam modo 12 signorum Zodiaci distinctiones in eiuscemodi, atqum similibus horarijs ueniant inscribendae. Nam si puncta aestiuarum atque solstitialum horarum, incuruata copulaueris linea: Cancri tropicum designabis. Idem censeimde Capricorni tropico, atque caeteris intermedijs signorum distinctoribus lineam tis. Aequator autem, semper in lineam rectam, supra scripto modo coextenditur, Sed cùm haec ex supradictis sint facillima, & plus curiosa quàm utilia uideantur di his ulterius tractare supersedemus. JO LIBRI PRIMI SOLARIVM HORO

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
