Latin
513.7 to 513.8
Oronce Finé, Protomathesis 513.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vtraque postmodùm AB a &CD, bifariam diuidatur, in signis quidem G, &H: producaturque recta GH, quae circulum repraesentabit Aequatorem. Et centris G &H, interuallis autem quantum est ab ipso G uel H, usque in proximam parallelam, duo figurentur semicirculi, inuicem aequales &occulii, AIB &CLD, praefatas parallelas ultro citroque contanges tes. quarum alteram, utpore dextram, aestiuali: reliquam uerò, scilicet laeuam, hyemali tropico deputabis. Diuides insuper quemlibet quadrantem eorundem semicirculorem AIB &CLD, in tres partes inuicem aequales: &per quamlibet unius, in respondem tem alterius diuisionem, rectas lineas coextendes, sex interualla cum extremalibus &ipsa GH distinguentes, quae sex signis eundo, totidemque redeundo deputabis? Diui des quoque respondenter quodlibet signum in tres partes aequales, &quaelibet ualebit 10 gradus: uel in plures, pro ipsius plani commoditate: idque subtilioribus, alteHis ita riusque coloris lineamentis. HOROLOGIORYM LIBER II. Fo183. HIS ITAPARATIS, horarum lineamenta formabis: per umbras quidem uersas in hunc modum.