# Protomathesis 513.7-8

Oronce Finé, Protomathesis, 513.7 to 513.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/513.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/513.7

Vtraque postmodùm AB a & CD, bifariam diuidatur, in signis quidem G, & H: producaturque recta GH, quae circulum repraesentabit Aequatorem. Et centris G & H, interuallis autem quantum est ab ipso G uel H, usque in proximam parallelam, duo figurentur semicirculi, inuicem aequales & occulii, AIB & CLD, praefatas parallelas ultro citroque contanges tes. quarum alteram, utpore dextram, aestiuali: reliquam uerò, scilicet laeuam, hyemali tropico deputabis. Diuides insuper quemlibet quadrantem eorundem semicirculorem AIB & CLD, in tres partes inuicem aequales: & per quamlibet unius, in respondem tem alterius diuisionem, rectas lineas coextendes, sex interualla cum extremalibus & ipsa GH distinguentes, quae sex signis eundo, totidemque redeundo deputabis? Diui des quoque respondenter quodlibet signum in tres partes aequales, & quaelibet ualebit 10 gradus: uel in plures, pro ipsius plani commoditate: idque subtilioribus, alteHis ita riusque coloris lineamentis. HOROLOGIORYM LIBER II. Fo183. HIS ITAPARATIS, horarum lineamenta formabis: per umbras quidem uersas in hunc modum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
