# Protomathesis 53

Oronce Finé, Protomathesis, SD VVLGATAS ITAQVAE FRACTIONES REPRAESENTA- 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/53

Offeratur in exemplum haec fractio –, ubi 4 denominator superat 3 numeratorem unitate: idcirco talis fractio –, deficit ab integro per unum quartum. Item haec fractio /, quatuor decimis ab integro distat: propterea quòd 10 denominator, superet 6 numeratorem quatuor unitatibus. De caeteris quibuscunque fractionibus, eadem est habenda ratio. DE FRACTIONE autem, quae est alterius fractionis fractio, eadem ratio 7 prorsus habenda est: facta solummodo ad principaliorem fractionem relatione, quemadmodum de fractione simplici, respectu integri iussimus obseruandum. Neque opus est nouo discursu: nisi uolueris praedicta in uanum reiterare. Hoc unum tamen generale seruabis documentum: talem uidelicet fractionem nunquàm ualere integrum, sed ab eodem integro tanto magis deficere, quanto alterutrius uel utriusque fractionis denominator maior extiterit. Nam-, „plus accedunt ad integrum, quàm & cetera. De reductione praedictarum fractionum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
