Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 534
Unproofread scanNot analysed yet
Quam enim rationem habebit arcus ab horae principio ad ipsius fili contactum interceptus, ad totum interuallum horarium: eam seruabit &pars horae desiderata, ad 60 minuta ipsius horae incompletae. Hanc demum ita repertam horam inaequalem, per ea quae capite quarto libri quarti Cosmographiae nostrę tradidimus? in uulgarem, hoc est, aequalem horam conuertere uel facile poteris. SECVNDO, poteris ipsius Solis altitudinem super Horizontem diurno, atque T reliquorum syderum nocturno inuestigare tempore: Solis quidem per introitum proprij radij, stellarum autem per congressum radij uisualis in utriusque pinnacidil foramina, demisso semper liberè perpendiculo. Quantus enim fuerit arcus ipsiua quadrantis DE, à puncto D ad fili contactum intercaeptus: tanta erit ipsius Sollim datiue syderis optata super Horizontem altitudo. ueluti saepius expraessimus? &copiosius super hac re libro quarto dicturi sumus. TERTIO, licebit quarumcunque rerum tam in altum erectarum, quàm suptt horizontali plano iacentium, uel in profundum depressarum, proprias obtineslongitudines: officio uidelicet quadrati geometrici, siue gnomonis GFH in concirculi quadrante descripti. Sed quoniam eiuscemodi rerum dimensiones, etasi per eundem aut similem quadrantem, libro secundo Geometriae nostrae, quars uidelicet, octauo, nono, duodecimo, quindecimo, atque decimosexto capitibus lucli lenter expressimus: id circo Lectorem ad praedicta remittentes capita, de his uttum rius tractare consultò supersedemus. IX.