Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 540-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XII. Horarium generale, uaria commoditate refertum, in plano circulari consequenter fabricare. BSOLVTIS VTCVNQVE VALVIT NOSTER LABOR, multifarijs particularibusque solarium horologiorum descriptionibus, ad liberam quamuis poli sublimitatem delineandis: placet tandem, selectiores aliquot uniuersalium horologiorum addere compositiones, quibus uidelicet aequales horas per uniuersum Orbem licet indifferenter accipere, multaque scitu 2 haud iniucunda uenari. Sit igitur (ut à primo exordiamur) circulare planum, Vt in daro pla ex optima quauis materia praeparatum: in quo, circa datum A centrum, descrino Meridianus batur circulus BCDE, quem binis dimetientibus BD, atque CE, sese ad idem in cribatur cir culus. centrum orthogonaliter intersecantibus, in quatuor diuidito quadrantes, sitque BD in transuersum instar Horizontis, CE uerò à summo uertice deorsum incidens. Repraesentabit enim praefatus circulus BCDE, fixum dati cuiuscunque loci Meridianum. Partire consequenter laeuum atque superiorem eiusdem circuli quadran Quadrans Me tem BC, in 90 partes inuicem aequales: circumlineatis de more proprijs intervidiani. altitudinis appellauallis, unà cum adiunctis partium numeris, quinaria successione, à puncto B uertus, sus C, econtrarióue distributis. Hic nempe quadrans BC illius fungetur officio, qui à dati loci uertice, per Mundi polum eleuatum, ad ipsum intercipitur Horizontem: hunc propterea, quadrantem altitudinis haud iniuria uocitabis. Huic porro circulari plano, adijcito suspensoriam armillulam: ad C quidem uerticem taliter colligatam, ut praefatus CE dimetiens, unà cum toto instrumento, facile demittatur ad perpendiculum. Quorum omnium succedentem accipito figuram. Fixi Meridiani, siue matris horarij propo siti, figurata re praesentatio. Rota mobilis deferens Zodia cum. Meridianus. Axis Mundi Linea Aequatoris. Vt delineandus Todiacus, sup eadem mobili rota. Tropici. Linea Horizontalis.