# Protomathesis 542

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/542
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/542

Accipito postmodùm alterum planum, itidem circulare, subtiliter admodumque praeparatum, FGHI: cuius semidiameter, interioris circuli suprascripti Meridias nisemidiametro sit aequalis, eius uerò centrum A rursum litera notatum, promines atque uersus F extrema quaedam indicis particula. Iterumque, circa idem centrum A, alii describito circulum KLMN: quem Meridianum itidem, sed mobilem appellabis, eidem FGHI parallelum, tantumque ab ipso distantem quanta est semidiametri eius dem FGHI pars septima. Hos autem binos atque iuuicem concentricos circulos, ii quatuor diuidito quadrantes: axe quidem Mundi FH uel KM, atque linea Aequatoris, GI aut LN, ad rectos per A centrum sese dirimentibus angulos. Deferet enim circularis haec rota, ipsum Zodiacum, unà cum horarum lineamentis, Quenquidem A Zodiacum, in hunc modum figurabis. Partire quadrantem KL, in 90 partes inuicu aequales, solis quidem punctis, admodumue subtilibus lineolis: in quo postea maximam ipsius Solis supputato declinationem, à puncto L uersus K, finemque obsignato litera O. Dato autem arcu LO, facito eidem aequales LP, NQ, & NR: trahitoque re ctas OQ & PR ipsi Aequatori LN parallelas, sitque OQ Cancri tropicus, PR uerd tropicum imitetur Capricorni. Connectito rursum subtiles admodùm rectas OB & QR, eundem LN Aequatorem in punctis S & T diuidentes. Et centris S & T, in teruallis autem SO uel SP, atque TQ, uel TR, occultos describito semicirculos, OVB & QXR: hos Aequator LN, diuidet bisariam in punctis V & X.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
