# Protomathesis 543

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/543
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/543

Diuidito igitur quemibs quemlibet utriusque semicirculi quadrantem in tres partes Aequales, & per quamlibet unius in respondentem alterius distinctionem, rectas producito lineas, inuicen atque supradictis parallelas, in circumferentium Meridiani KLMN terminatas: distinguent enim cum ipsis Tropicis & Aequatore, sex signorum interualla, quae bis sumpta efficient 12. Qu si per cuiuslibet harum linearum utrumque terminum applicata ex A centro regula, extra circulum ALMN, rectas eduxeris lineolas: hae ribi propria separabunt spaciola, in quibus signorum poteris inscribere caracteres. De partibus eorundem signorum, haud secus uelim intelligas: subdiuidendo quanlibet tertiam partem ipsorum quadrantum in tres rursum partes aequales, uel in plures, pro ipsius plani capacitate, & reliqua demum ueluti nunc expressimus respondenter absoluendo. Velut ipsa quae sequitur figura manifestat. Poteris autem lineas signorum initia distinguentes, ab intermedijs proprio separare colore. si. Auis Muiuli Illo His ita constructis: describes consequenter ipsarum horarum interualla. Vnde primùm annotabis, ipsum Meridianum KLMN, utranque duodecimam: Axem uerò KM, utramque distinguere sextam. Reliquarum autem horarum discrimina, hac arte delineabis. Diuide quemlibet quadrantem eiusdem KLMN Meridiani, in sex partes inuicem aequales: & per quaslibet diuisionum notas, ultro citroque punctum L aut N aequè distantes, applicato regulam, obsignatoque singulas eiusdem regulae cum LN Aequatore sectiones. Idem facito de utroque Tropico: descripto circa ipsorum quemlibet proprio circulo, eoque in quatuor quadrantes, & quadrante quolibet in sex tandem partes aequales distributo. quemadmodum ex ΟYQ Z circulo deprehendere potes. Que si planum ipsum eosdem circunscriptos non possit admit tere circulos, describes super utrunque tropicorum dimidium tantummodò circulum: facient enim satis in hac parte. Educito tandem per quaslibet trinas eiusdem horae in Aequatore De triangulo pinacidiacum perpen diculo deferente. Supradictorum colligatio. De nocturnis horis superaddendis. Horam aequalem, lucente Sole, per ide horologium ubique terrarum inuenire Arcum semidiur num, ortumque uel occasum ipsius Solis deprehen dere. Solis altitudinem perscrutari. in Aequatore atque tropicis annotatas distinctiones, proprios arcus horarios: quorum centra in ipsa LN ultro citroque in directum extensa, paulatim inuestigabis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
