# Protomathesis 550-2

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/550-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/550-2

PROPOSITIO XIIII. Idem horologium, quod proxima docuit efficere propositio, in figuram anularem redigere. ABRICENTVR IN PRIMIS BINAE CIRCVLARES ARmillae, similes atque inuicem aequales, pro libera futuri anuli siue brachioli ma gnitudine: sintque ABCD, & BEDF. Hae circa puncta B & D, è diametro sumpta, tali conclauentur industria: ut in unam cùm uolueris armillam componan tur, cùm autem fuerit operae precium, ad rectos sphaerales aperiantur angulos. In qua re plus ualebit ingenij tui dexteritas, quàm importuna uerborum multitudo. Harum porrò armillarum alteram, utpotè ABCD, Meridiano deputabis: & pro pterea unicum eiusdem armillae quadrantem, scilicet AB, in 90 partes inuicem aequa les de more separabis, inscriptis à puncto B uersus A earundem partium numeris. Reliquam autem, uidelicet BEDF, in horarium conuertes Aequatorem: diuides igitur quamlibet eius medietatem in 12 aequalium horarum interualla, earundem horarum numeris à puncto B, per E, uersus D, rursumque ab ipso D per F, uersus idem punctum B, ab I usque in 12 ordinatis. Facies rursum aliam armillam iti2 dem circularem, forinsecus excauatam, uolubilem quandam circunferentem armillu Iam, intra praedictam excauaturam subtiliter coaptatam: uelut AGCH. Quae qui dem armilla AGCH, intra praedictas facile recipiatur, ac cum eisdem simul iunctis ad amussim ex omni parte conueniat, uniformem quandam armillam integrans. In hac igitur armilla AGCH, inscribes Zodiacum circa punctum G, priori haud dissimilem, sex signis ultra mediam ac uolubilem armillulam, totidemque citrà deli neatis: uti figura pro parte manifestat. Memento tamen, in eadem armilla princi pali geminas prius faciendas esse scissuras: alteram quidem in longum ipsius Zodiaci, paulò longiorem eo: reliquam autem priori aequalem ex aduersa seu diame trali parte H. Per has siquidem scissuras, patebit aditus ipsis radijs Solaribus, uolubilis armillulae foramina congessuris. Hanc demum armillam, circa duo puncta è diametro, atque ab ipsis G & H aequè distanter assumpta, cum punctis A & C ipsius armillae Solis altitudinem super Ho rizontem perscrutari. Horam noctur nam uulgarem tandem obseruare. Armilla meridiana.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
