# Protomathesis 552-2

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/552-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/552-2

PROPOSITIO Aliud insuper horologium uniuersale, rectilineum, super quadrangulo plano delineare. ESCRIBATVR IN PRIMIS SVPER OBLATO PLANO circulus ABCD, cuius centrum sit E. Is postea circulus, in 4 quadrante solito more diuidatur: binis scilicet dimetientibus AC & BD, in centio E ad rectos sese dirimentibus angulos. Diuidatur insuper AB quadrans in 90 pal tes inuicem aequales, o0 gradus qualium totus circulus est 360 repraesentantem iunctis si libeat, ad maiorem supputationis facilitatem, arithmeticis numersim quinos uel denos gradus ordine separantibus. Quibus ita peractis, supputetur in AB quadrante, à puncto B uersus A, maxism ma Solis declinatio (quae nunc est 23 graduum, & 30 ferè minutorum) sitque BEn Dato insuper arcu BF, aequales eidem facito BG, DH, & DI; connectitoque rectas Fu&6ι FH & GI, dimetientem AC in punctis K & L diuidentes. Vtraque igitur FH & GI utrique duodecimae adligabitur horae: GI quidem meridianae, FH autem seminocturnae. Distinguito consequenter generales 12 signorum intercapedines: in hunc quippe mo Generalis 12 dum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
