Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 556-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XV. ¶Idem quod antecedens tradidit horologinm, in formam Nauis, amplioris quidem utilitatis, conuertere. VONSTRVATVR IN PRIMIS, SVPER OBLATO PLANS ipsius antecedentis horarij generalis protypus, intra datum circulum ABCD: quemadmodùm nunc recitauimus. Deinde, fabricetur ex electa materia, semicircularis quaedam nauis effigies uniformis, ac moderatè crassa ueluti KLM: cuius centrum sit E, semidiameter uerò circiter tantus, quanta est altera pars semidiametri ipsius ABCD circuli: superior autem excauatura KEMA eandem circini rationem delineata. In cuius quidem nauis altera facie, produces primùm dimetientes AC atque BD: postmodùm, ad iustam circini rationem, tradus ces singula supra scriptarum aequalium horarum lineamenta, suis ornata numeriss pro ipsarum horarum respondentia. Describes insuper geminos, sed curuilineos Zodiacos, alterum quidem uersus L, utpote NO, reliquum autem dextram uersus, iuxta meridianam lineam, scilicet RS: productis imprimis EH, &EI, atque EP &EQ, pro maxima declinatione Solis à punctis C &D utrobique distantibusi ipsiusque arcus BF aut BG singulis nuper expresso more factis diuisionibus, ukcrocis troque eadem puncta C &D respondenter annotatis. Ad quas quidem ita notatas distinctiones traducta ex E centro regula, circumlineatisque eisdem LO &RS paralleliil praesans praefatas, EH, EI EP, &EQ praecisè contangentibus: distingues in utroque Zodiaco, tam signorum, quàm partium eorundem interualla, productis de more lineolis, unà cum eorundem signorum characteribus, boreis quidem uersus O &R, austrinis autem uersus N &S solito more distributis, ueluti ipsa uidetur elucidare figura. Accommodabuntur enim eiuscemodi Zodiaci, singulis regionum latitudinibus, ab Aequatore ad complementum usque maximae solaris obliquationis compręhensis.