Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 559
Unproofread scanNot analysed yet
Et facts per medium ipsius nauis, iuxta regulae crassitudinem excauatura, paulò maiore ENO trigono: ipsam immittito regulam, instar mali prominentem, &cum E centro per primam ipsius regulae distinctionem tali conclauato subtilitate, ut egre dientis uersus L particulae (quam pro nauis corpulentia, crassiorem uelim efficiasi linea fiducialis, per singulas Zodiaci NLO particulas traduci liberè possit. Vel lut ex ipsa quae sequitur, potes elicere figura. Quibus absolutis, fabricabis qua drangularem quandam fenestrulam, pro mali crassitudine perforatam: tali quis dem industria, ut intromisso per eam malo seu regula, gradatim ab E uersis B, &è contrario discurrere possit. In cuius anterioris lateris media basi, prominesi particula quaedam admodùm parua: à qua demittatur filum tenuissimum, unà cum indice, atque solito perpendiculo, uti figura T, sursum delineata, manifestat. Tandem constructis uersus K &M paribus castellis, pro tuo quidem ingei nio decoratis: facito in utroque laterum è diametro positorum, uti sunt V &E bina &admodùm subtilia foramina, inuicem opposita, atque in directum const ta: ea tamen discretione, ut neque mali interpositione, neque alio quor is impedimen to, radiorum solarium per eadem foramina congressus diuertatur.