# Protomathesis 56

Oronce Finé, Protomathesis, DEINDE SI FRACTIONEM FRACTIONIS, AD SIMPLI-G. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/56

DEINDE SI FRACTIONEM FRACTIONIS, AD SIMPLI-G cem placuerit reducere fractionem: id facies hac arte. Multiplica denominatores adinuicem, & communis efficietur denominator. duc similiter alterum numeratorum in reliquum, & consurgentem numerum communem facito numeratorem, supra iam obtentum denominatorem collocandum. Communem adpellamus denominatorem, qui proprios multarum fractionum denominatores compraehendit. Idem iudicato de numeratore communi. Proponantur exempli gratia – ,, ad sim plicem & occurrentem fractionem reducenda. Multiplica igitur 4, per 3, fient 12, communis denominator. postea ducito I, in 2, fiunt 2 tantummodo: haec scribe super 12, in hunc modum . Ergo – 3, ualent 1†/ integri: quae breuius per – re praesentantur. Modum autem abbreuiandi quamlibet fractionem, infra docebimus. Verum si fractio fractionis proposita, fuerit alterius fractionis fractio, hoc est, duos aut plures habuerit numeratores & denominatores per obliquum exprimendos: facta duorum primorum reductione, productum in sequentem tertium multiplicetur, & rursum productum in succedentem quartum, & ita consequenter, pro contingente numeratorum & denominatorum multitudine. Vt si uelles in exemplum, reducere ad fractionem unam simplicem –.: duc primum 3 in 4, fient 12, & rursum 12 in G, consurgent 72, communis denominator. Haud dissimiliter multiplicabis 2 in 2, fient 4, & rursum 4 in I, & redibunt eadem 4: quae pro conmuni, supra 72, locabis numeratore. Ergo 3 2 conuertuntur ad 52, siue –—, aut 55. Eundem obseruato modum, in caeteris quibuscunque similibus. QUOD SI LIBEAT fractionem itidem fractionis, ad liberam, & non com 7 tingentem reducere fractionem: modum operandi haud dissimilem ab eo, quem praemissa numero quinto regula docet, obseruabis. Duc itaque propositum denominatorem, ad quem oblatam fractionis fractionem reducere placet, in numeratorem ipsius datae fractionis, & productum diuide per communem denominatorem, qui ex mutua denominatorum eiusdem fractionis multiplicatione consurgit: & habebis numeratorem eiusdem fractionis reducendae, supra datum scribendum denominatorem. At si aliquod residuum ex ipsa relinquatur diuisione, id fractio fractionis dicetur: cuius recta denominatio, à denominatore communi, ex mutua praefatorum denominatorum multiplicatione producto pendebit, obliqua uerò ab eo denominatore, in quem oblata fractionis fractio proponitur reducenda. Aperiamus exemplo quae diximus: sintque praeassumpta –, reducenda ad duodecima. Duc igitur 12 in 2, fient 24, & 4 in 3, fient 12: partire 24, per 12, habebis pro quotiente 2, scribenda super 12 propositum denominatorem. Ergo –1, reducuntur ad 1, quae ualent –. Dentur rursum eadem –/ ad octaua reducenda. Mul tiplicabis igitur 8, per 2, fient 16, & 4 similiter per 3, prouenient rursum 12: diuides tandem 16, per 12, & quotiens erit I, relictis 4 diuidendis, quae 73; dicentur, & breuius repraesentantur per –, uel –1 integri. Hoc Decumentum no8 Hoc generale tamen seruabis documentum, tam pro fractione simplici (de qua tandum. numero quinto) quàm etiam pro fractione fractionis ad simplicem reducenda fra ctionem: uidelicet.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
