# Protomathesis 563

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/563
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/563

RIVS, QUAM HVIC SECVNDO LIBRO FINEM IMPO namus: iuuat hydraulici cuiusdam horologij à nobis recenter excogitati, haud iniucundam superaddere descriptionem, ipsamque breuibus explicare. Quamquàm enim plaerique non aspernandi rerum inquisitores, varias hydraulicarum machinarum rationes expresserint: neminem tamen hactenus offendimus, qui per aquae defluxum, horas ipsas per aequalia descripserit interualla. Quemad modùm nos ipsi (uolentibus ita superis) tandem obtinuimus: & in hunc qui sequitur modum, ipsum hydraulicum horologium construximus. In primis itaque Succicta ipsius fecimus turrim ligneam quadrangulam, & altera parte longiorem, uelut ABC liorologij hydraulicicompo altitudinis circiter tricubitalis: intra quam, reposuimus uas plumbeum D, aqua sitio, mundissima repletum, singula eiusdem turris circuntangens latera. Ad uerticem autem coaptauimus axem AB, super polis A & B cylindrum E circunferentem: unà cum horarum indice, per A centrum Aequatoris horarij, in 12 partes aequales, 12 horarum aequalium interualla repraesentantes forinsecus distributi, promi nente. Construximus insuper nauim cupream deauratam FG, ab aqua facile sustentatam: per cuius malum, incuruatum HI canalem tali disposuimus artificio, ut terminus H extra fundum aquae prominens, aquam ipsam utcunque subin grederetur: reliquus autem, scilicet I, ab F uertice mali forinsecus incideret, depressior quidem ipso H. Sumpsimus deinde funem, quem circunligauimus cylindro E: & altero eius termino mali uerticem F, reliquo autem iusti ponderis perpendiculum, ut K, annexuimus. Tandem, foraminis I magnitudinem ita iustificauimus: ut per horam integram tantùm egrederetur aquae in L uas suppositum, quantum sufficit ad depressionem nauis indicem horarium per unicum horae interuallum praecisè circunferre. Hac igitur arte machinam ipsam absoluimus: Qualem tibi repraesentat succedens, ad imitationem eius quam ipsi christianissimo Re gi primùm obtulimus, figurata descriptio. In qua re, opus est subtili admodùm ac elaborata singularum partium executione: quae autem ad decorem uel ornatum spectare uidentur, tuo relinquimus ingenio pensiculatius excogitanda. SCVM ITAQVE REPLETO VASE D, & superimposita naui cum appenso perpendiculo, constituto quoque indice super horae datae terminum, aer Supradictorum ratio notanda. existens intra canalem per foramen 1 sugitur: succedit aqua, ne detur uacuum praeter naturalem rerum ordinem. Cùm autem canalis exterior pars, longior sit ea quae malum ingreditur, hoc est, terminus I decliuior ipso H: cogitur aqua sluxum continuare. Fluente porrò aqua, deprimitur nauis: ad cuius depressionem, circunducitur axis, unà cum cylindro, atque horarum indice. Et quoniam ipsa nauis continuò super aquam consistit aequè demersa fit, ut pars canalis GH, intra eandem aquam semper aequali profunditate submergatur. Ex quo sequitur uniformis aquae defluxus: & per consequens motus indicis horarij semper aequalis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
