Latin
JOSEQVITVR IPSIVS HYDRAVSES
Oronce Finé, Protomathesis 565
Unproofread scanNot analysed yet
DE REDVCTIONE PLANISPHAER seu uulgaris Astrolabij, in circuli quadrantem: eiusdem, uel aequè facilis cum ipso Planisphaerio usus atque commoditatis. PROPOSITIO PRIMA. Vnde orta huiusce quadrantis imaginatio, paucis exprimere: tresque principales arcus, Aequatoris uidelicet, ac utriusque Tropicorum, in primis delineare. LACET TANDEM, TOTIES PROMISsum quadrantem uniuersalem, ex Ptolemaeica Planif phaerij, seu uulgaris Astrolabij compositione dedu ctum, his duobus ultimis libris explicare: primo quidem, ipsius instrumenti fabricam, ultimo autem, praecipuas eiusdem instrumenti commoditates. Primam itaque huiusce quadrantis imaginationem, ex ipsa Planisphaerij descriptione, hoc modo concepimus. Depinximus enim super eadem charta papi racea admodùm subtili idem Planisphaerium, unà cum Ecliptica, atque pluribus Horizontibus pro libe ro graduum interuallo distributis, absque tamen uerticalibus &altitudinum circu lis. Dein, alteram ipsius Planisphaerij medietatem, in directum lineae meridianae, super reliquam inclinauimus: rursumque hoc modo geminatam Planisphaerij medietatem, super rectum conduplicauimus Horizontem. In hunc ergo modum, praemissam Astrolabij seu Planisphaerij descriptionem, in quadrantem redegimus. Cuius lineamenta, ex ita conuenientium arcuum contextura, per ipsius chartae papiraceae diaphonam subtilitatem, primùm deduximus: deinde, hac (quae sequitur) arte stu diosis omnibus communicare uoluimus. §o Vt igitur ad rem ipsam faustè prope remus, describito super oblato plano ex electa quapiam materia studiosè praeparato, &circa datum in eo centrum A, circulum BCDE, tropicum Capricorni repraesentantem: quem in 4 diuidito quadrantes, rectis quidem BD atque CE, in A cen tro sese orthogonaliter dirimentibus. Consequenter diuidito quadrantem BE in 90 partes inuicem aequales: &à puncto E uersus B, maximam ipsius Solis supputato declinationem, sitque EF. ab F autem in D, occultam trahito lineolam DF, quae secet AE dimetientem in puncto G. Et centro A, interuallo autem AG, descri bito GHIK circulum: hic enim circulus uices geret Aequatoris. Deinde, ex A cen tro in punctum F, trahito rectam AF, quadrantem Aequatoris GH in puncto L diuidentem: à quo in signum K, rectam iterum &subtilem trahito lineam KL, eundem semidiametrum AE secantem in puncto M. Et centro rursum A, interuallo autem AM, describito Cancri tropicum MNOP. Quilibet igitur horum trium circulorum, Quadrantes pa ralleli. Horarum aequalium interstitia. Quadrantis uices Aequatoris supplentis in su as partes distri butio. Horizon rectus. Vt Horizontis obliqui pars borealis describen da. circulorum, à praefatis dimetientibus BD atque CE, in 4 quadrantes diuidetur: quorum dextrum &inferiorem ABC, nostro negocio (ueluti commodiorem) deputabimus.