Latin
ET VLTIMVS, DE PRAECIPV
Oronce Finé, Protomathesis 573
Unproofread scanNot analysed yet
ET VLTIMVS, DE PRAECIPV utilitatibus, usuque multiplici ipsius proximè descripti quadrantis uniuersalis. PROPOSITIO PRIMA. De loco Solis, ad proximè descripti quadrantis, atque similium instrumentorum usum necessario: pauca in primis declarare. VANQVAM IMMEDIATE DESCRIPTI quadrantis astrolabici, atque praecedentium, uel similium quoruncunque instrumentorum usus, ueram loci So llis in Ecliptica praesupponere, uel potius exoptare ui deatur agnitionem: nullum tamen hic super addemus, uel potius repetemus calculum. Vtpote, quoniam eiuscemo Idi loci solaris adinuentio, infinitis penè modis tracteAtur ab omnibus: annuaque uulgarium Ephemeridum csupputatione, apud quemlibet (etiam rudissimum) ha beatur in promptu. Adde, quòd non modò Solis, pensiculi sed &aliorum quoque uagantium syderum motus, examinare(si Deus ipse foeliciorem uitae conditionem nobis sua concesserit clementia, Regiaque non defuerit liberalitas) fideliorem quoque studiosis rerum mathematicarum exhibere calculandi rationem, iamdudum est in animo. Vertamus igitur calamum, ad praecipuas ipsius astrolabici quadrantis summatim describendas utilitates: &huic Protomathesi nostrae, atque susceptis inde laboribus, finem tandem imponamus optatum. PROPOSITIO Altitudinem Salis super horigontem, qua ibet hora diei artificialis, agnoscere: &antemeridianam à pomeridiana separare. BIICE LAEVVM DORSI PINNACIDIVM IPSI SOLI radianti, demisso liberè perpendiculo: deinde leua paulatim aut deprime quadrantem: quatenus solaris radius pertranseat utraque pinnacidiorum foramina. Quo facto, supputa graduum numerum, in limbo DE, à laeuo quadram tis latere ad filum interceptum: nam tanta erit ipsius Solis super Horizontem alti tudo. Quemadmodùm septimo numero octauae propositionis libri secundi praedi 2 ximus. Quòd si horam ignoraueris, iuuetque discernere, an data Solis altitudo acciderit ante, uel post meridiem, fuiritue meridiana: animaduertito solares altitudines ab ortu ad Meridianum continuo fieri maiores, ab ipso autem Meridiano uersus occasum respondenter decrescere, adeò ut meridiana Solis altitudo sit omnium maxima. Hinc praefatam altitudinem solarem saepiuscule examinando: poteris de ea sanissimum &optatum proferre iudicium. Db 3