Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 575-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VIII. Gradum Eclipticae, cum quo data quaeuis stella in ipso quadrante descripta, ad medium solet peruenire Coelum, consequenter inuestigare. CXTENDITO FIDVCIALEM INDICIS LINEAM, PER centrum datae cuiuscunque uolueris stellae: nam ea gradum ostendet Eclipticae, cum Equo data stella uenit ad medium ipsius Coeli. Porrò cùm eadem Eclipticae pars, tribus signis eundo, totidemque redeundo deseruiat: habenda erit ratio characte rum atque ordinis propriae nomenclaturae ipsius dati syderis. Nam quemadmodùm borealia signa ab australibus differentibus inscripsimus characteribus: sic &borea lium stellarum nomina ab australibus seiunximus, pro earundem partium Eclipticae 2 respondentia. Idem etiam iudicabis departibus, in quas ipsa porriguntur tam signorum Stellarum cum quàm etiam stellarum nomina. Stellae enim quarum nomina dextram uersus inscri signis notanda respondentiabuntur, ijs respondent signis quae à laeua in dextram ordinantur: &è diuerso. Characterum itaque respondentia, indicat medietatem: ordo uerò nominis, quadrantem Eclipticae, cui debetur stella proposita. Quòd si stella neque oriatur neque occidat: gra dus supradicto modo repertus Coelum mediabit, cùm stella ad maximam, &oppositus dum ad minimam peruenerit altitudinem. Dd 4 PROPOSITIQ IX.