# Protomathesis 575-2

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/575-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/575-2

PROPOSITIO VIII. Gradum Eclipticae, cum quo data quaeuis stella in ipso quadrante descripta, ad medium solet peruenire Coelum, consequenter inuestigare. CXTENDITO FIDVCIALEM INDICIS LINEAM, PER centrum datae cuiuscunque uolueris stellae: nam ea gradum ostendet Eclipticae, cum Equo data stella uenit ad medium ipsius Coeli. Porrò cùm eadem Eclipticae pars, tribus signis eundo, totidemque redeundo deseruiat: habenda erit ratio characte rum atque ordinis propriae nomenclaturae ipsius dati syderis. Nam quemadmodùm borealia signa ab australibus differentibus inscripsimus characteribus: sic & borea lium stellarum nomina ab australibus seiunximus, pro earundem partium Eclipticae 2 respondentia. Idem etiam iudicabis departibus, in quas ipsa porriguntur tam signorum Stellarum cum quàm etiam stellarum nomina. Stellae enim quarum nomina dextram uersus inscri signis notanda respondentiabuntur, ijs respondent signis quae à laeua in dextram ordinantur: & è diuerso. Characterum itaque respondentia, indicat medietatem: ordo uerò nominis, quadrantem Eclipticae, cui debetur stella proposita. Quòd si stella neque oriatur neque occidat: gra dus supradicto modo repertus Coelum mediabit, cùm stella ad maximam, & oppositus dum ad minimam peruenerit altitudinem. Dd 4 PROPOSITIQ IX.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
