# Protomathesis 575

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/575
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/575

PROPOSITIO VI. Maximam, hoc est, meridianam stellarum fixarum altitudinem super Horigontem, respondenter colligere. E STELLIS SEMPER INTELLIGIMVS, QVAE SVNT IN Destellis oriequadrante descriptae. Igitur si data stella oriatur & occidat, accepta eius de tibus & occiden tibus. clinatione per quartam propositionem: facito uti nunc de Sole tradidimus, ad dendo uel subtrahendo ipsius stellae declinationem ab Aequatoris altitudine. Nam maxi ma stellae propositae conflabitur uel relinquetur altitudo: borea quidem uel austrina, pro ipsius declinationis nomenclatura. Si autem stella fuerit de numero earum, quae De stellis semnusquàm oriuntur uel occidunt: adde complementum declinationis eiusdem stellae, hoc ter apparentibus. est, partes indicis, à dato sydere (dum eius accipis declinationem) usque ad polum A intercęptas, ipsi polari sublimitati. Quòd si idem complementum declinationis dati syderis, De minima eoab eadem polari subduxeris eleuatione: minimam stellae propositae sublimitatem respon rundem syderum altitudinc. denter obtinebis. Habent enim eiuscemodi stellae geminam altitudinem meridianam: qua rum altera est omnium minimà, reliqua uerò omnium maxima. PROPOSITIO VII. Cognita Solis, aut stellae declinatione: locum ipsius Solis in Ecliplica, uel datam stellam elicere. VPPVTETVR IPSIVS SOLIS, VEL DATI SYDERIS oblata declinatio in ipso indice, borea quidem ab Aequatore uersus A centrum Ssiue polum, australis uerò uersus mobilem indicis extremitatem: noteturque ipsius declinationis terminus. Circunducito post modum indicem per ipsius quadrantis faciem, à dextro eiusdem latere uersus laeuum: & animaduertito in quem gradum Eclipticae, in quamue stellarum notatus declinationis terminus inciderit. Nam eiuscemodi gradus est locus Solis desideratus: uel ipsa stella, cui talis declinatio respondet. Verum quo niam idem gradus Eclipticae binis adcommodatur signis: animaduertas oportet, an Notandum. Sol ab aequinoctio ad boreum uel austrinum uenerit solstitium, redeantue ab eodem solstitio in proximum aequinoctium: ut proprium ipsius inuentae partis ualeas elicere signum. Haec autem si ignoraueris, non huius tantummodò rei, sed & omnium mathematicarum exercitationum te iudicauus incapacem.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
