# Protomathesis 576

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/576
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/576

PROPOSITIO Latitudinem cuiuslibet loci, uel poli borealis exaltationem: proprium quoque Horigontem, ex supradictis agnoscere. ANC PROPOSITIONEM CAPITE TERTIO LIBRIM quinti Cosmographiae nostrae sufficienter elucidauimus: siue ipsam locilatitudinem per Solis aut stellarum fixarum declinationem & meridianam altitudinem, seu per maximam atque minimam eleuationem stellarum semper apparentium uenari libuerit. Disces itaque primùm ex supradictis propositionibus, partes huic negotio necessarias: utpote, ex quarta declinationem Solis, ac stellarum in quadrante descriptarum: ex quinta uerò atque sexta, meridianas tam ipsius Solis, quàm earundem stellarum altitudines. Dein, operaberis, ueluti praeallegato capite tertio declarauimus. Cognita autem latitudine loci, seu polari super HoriB zontem eleuatione, collocabis fiducialem indicis lineam in rectum AB meridias nae, supputabisque eandem poli sublimitatem in eodem indice, ab A quidem polo uersus Aequatorem: Nam occurrens ad finem supputationis Horizon, ei regle ni deputandus est, cuius polarem accepisti sublimitatem, siue latitudinem.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
