# Protomathesis 579-2

Oronce Finé, Protomathesis, E STELLIS ERGO SERMO FIT, QUAE ORIVNTVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/579-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/579-2

E STELLIS ERGO SERMO FIT, QUAE ORIVNTVR In recto sphae& tendunt in occasum. In recto igitur sphaerae situ, accipiendus est raesitu. gradus Eclipticae cum quo data stella ad medium Coelum perducitur, per octauam propositionem: nam is gradus simul cum ipsa stella oritur & occidit. In obliquo autem sphaerae situ, ita facito. Accipito rursum gradum Eclipticae cum quo stella data mediat Coelum, unà cum ipsius gradus ascensione. Hanc postmo In obliquae sphaera. dùm ascensionem adde 90 gradibus: & ab adgregato numero tolle arcum semi diurnum ipsius stellae datae, per 15 propositionem inuentum. Gradus enim Eclipti cae respondens ascensioni residuae, is est qui cum data oritur stella. PROPOSISIO XX. Ascendentem Eclipticae gradum, reliquos item Coeli cardines omni hora distinguere. ESOLVITO DATVM HORARVM NVMERVM IN gradus, more quidem peruulgato. Collige postmodùm obliquam loci Ascendens. Solis ascensionem, per 17 propositionem: cui praefatos iungito gradus hororios. Ei inde consurgentis ascensionis, respondentem accipito gradum: nam 2 is erit ascendens, uel horoscopus, aut initium primae domus, Q. si ab hac ascendentis ascensione 90 gradus abstuleris (mutuato si expediat circulo) relinquetur Medium Coeli. ascensio recta medij Coeli: cuius respondens in Ecliptica gradus, ipsum medium Coeli, seu decimae domus initium manifestabit. Oppositus autem ipsi horoscopo Occidentis atque gradus, angulum occidentis, uel initium septimae domus: atque medio Coeli aduerTerrae anguli. lus, angulum Terrae, siue principium quartae domus ostendet. De reliquis autem intermediarum domorum initijs, ulterius hoc loco tractare consultò supersedemus: tum quòd hanc materiam capite quinto libri tertij Cosmographiae nostrae abundè re soluimus, tum quoniam huiusce quadrantis usum (ni forsitam cum longo ac tedioso processu) uideant uel facile superare.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
