Latin
PROPOSITIO XXI. ET VLTIMA
Oronce Finé, Protomathesis 579-3
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXI. ET VLTIMA. De rerum longitudinibus, per quadratum geometricum, siue umbrarum gnomonem, in ipsius quadrantis dorso figuratum, dimetiendis: paucatandem subnectere. OTERIS TANDEM, PER GNOMONEM VMBRARVM seu quadratum geometricum, in postica ipsius quadrantis superficie delineatum: rerum omnium perpendiculariter erectarum, uel in directum Horizontis iacentium, in profundum quoque depressarum, facile dimetiri longitudines. At cùm haec omnia, quarto, octauo, nono, decimo, duodecimo, quindecimo, atque decimosexto capitibus libri secundi antecedentis Geometriae nostrae sigillatim elucidauimus, clarissimisque facilitauimus exemplis (quemadmodum octauo numero propositionis octauae secundi libri immediatè praecedentis recitauimus) de his uerbum ulterius addere superfluum ac inutile iudicamus.