# Protomathesis 579

Oronce Finé, Protomathesis, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/579
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/579

PROPOSITIO XVIII. Cuiuslibet signi uel arcus Eclipicae dati, ascensionem in recta uel obliqua sphaera seorsum perscrutari. X ALTERVTRA DVARVM ANTECEDENTIVM PROpositionum, disce rectam uel obliquam ascensionem utriusque termini, hoc est, initij atque finis dati signi uel arcus Eclipticae. Subducito postea minorem à maiori: relinquetur enim ascensio dati signi, uel arcus scorsum considerati. Ex quibus licebit uel facile colligere, quae signa rectius, quaeue obliquius ascenCorollarium. dant: necnon quae similes nanciscuntur ascensiones. Quemadmodùm ex tertio & quarto capitibus libri tertij Cosmographiae nostrae luculenter expressimus: suisque dilucidauimus exemplis. PROPOSITIO. XIX. Gradum Eclipricae cum quo datastella oritur & occidit, in utroque sphaerae situ perscrutari.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
