Latin
63.5 to 63.6
Oronce Finé, Protomathesis 63.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nullus itaque numerus habet tertiam partem aliquotam, nisi quem metitur 3: aut quartam, praeter eum quem metitur 4: neque quintam, aut sextam nisi metiatur à 5, uel 6. &ita de septima, octaua, nona, &reliquis partibus aliquotis. Quòd si numerus par diuidatur per 9, &remaneant ex diuisione 6: talis numerus caret nona, sed habet tertiam, &sextam partem aliquotam. At si idem nu merus par diuidatur per 8, &superabundent 4: huiusmodi numerus carebit octa ua parte aliquota, sed habebit quartam. Idem de caeteris respondenter uelim intelligas. Omnis tandem numerus, quem non metitur aliquis digitorum (excepta unitate, quae 7 communis omnium numerorum est mensura) non habet partem aliquotam, praeterquàm denomi natam ab aliquo imparium &compositorum numerorum, quos sola metitur unitas, &primos adpellare ARITH. Drxcumentum notam adpellare solemus: cuiusmodi sunt II, 13, 17, &caet. Quòd si uelis in promptu repe dum. rire dato quocunque numero, an possit adaequatè partiri per aliquem primorum nu merorum: confuge ad tabulam uniuersalem, seu proportionalem, quam libro proximo, in expeditiorem fractionum sexagenariarum practicam inseruimus.