# Protomathesis 63.5-6

Oronce Finé, Protomathesis, 63.5 to 63.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/63.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/63.5

Nullus itaque numerus habet tertiam partem aliquotam, nisi quem metitur 3: aut quartam, praeter eum quem metitur 4: neque quintam, aut sextam nisi metiatur à 5, uel 6. & ita de septima, octaua, nona, & reliquis partibus aliquotis. Quòd si numerus par diuidatur per 9, & remaneant ex diuisione 6: talis numerus caret nona, sed habet tertiam, & sextam partem aliquotam. At si idem nu merus par diuidatur per 8, & superabundent 4: huiusmodi numerus carebit octa ua parte aliquota, sed habebit quartam. Idem de caeteris respondenter uelim intelligas. Omnis tandem numerus, quem non metitur aliquis digitorum (excepta unitate, quae 7 communis omnium numerorum est mensura) non habet partem aliquotam, praeterquàm denomi natam ab aliquo imparium & compositorum numerorum, quos sola metitur unitas, & primos adpellare ARITH. Drxcumentum notam adpellare solemus: cuiusmodi sunt II, 13, 17, & caet. Quòd si uelis in promptu repe dum. rire dato quocunque numero, an possit adaequatè partiri per aliquem primorum nu merorum: confuge ad tabulam uniuersalem, seu proportionalem, quam libro proximo, in expeditiorem fractionum sexagenariarum practicam inseruimus.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
