# Protomathesis 64

Oronce Finé, Protomathesis, DCAETERVM, DATO QVOVIS NVMERO, SI QUOTQVOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/64

Propo fitum itaque numerum diuide per 60: deinde inuestigato numerum quotientem ad laeuum, remanentem uerò numerum ad dextrum ordinem numerorum, sub quo uo lueris numero primo, ad uerticem ipsius tabulae reperto, distributorum. quos si offenderis praecisos, iudicabis oblatum numerum per eundem primum & uerticalem numerum fo re diuisibilem, aliter non: eundum est igitur ad alium numerum primum, & sub eo idem quod prius obseruandum. Sunt autem numeri primi, ad tabulae uerticem occur rentes tantummodo sedecim, ab I, ad 59 compraehensi: utpote, 3, 5, 7, II, 13, 17, 19, 23, 29, 31, 37. 41. 43. 47, 53. 59. Demus in exemplum numerum 169. hunc si diui Exemplun das per 60, colliges pro quotiente 2, remanentibus 49. inuestigentur itaque 2 & 49, modo nuper expresso, sub aliquo numero primo, utpote 13: hos tandem offendes, in decimatertia linea. Concludas igitur 169, posse diuidi per 13. Eadem uia probabis, 52 9 diuidi posse per 2 3. Idem facito de reliquis. Peruliaris irientio

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
