# Protomathesis 66-2

Oronce Finé, Protomathesis, DAT SI FRACTIONES ADDENDAE MVLTIPLICES HABVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/66-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/66-2

DAT SI FRACTIONES ADDENDAE MVLTIPLICES HABVE rint inter sese denominatores (quod frequentius euenire solet) utpote quòd unius fractionis denominator, alterius sit pars aliquota: hoc summè notandum obseruabis documentum. Diuide maiorem denominatorem, per ipsum minorem, & per quotientem numerum, qui denotat quoties idem minor denominator in maiori con tineatur, multiplica ipsum minorem denominatorem, unà cum proprio numerato re: eo nanque modo, fractionem à minori numero denominatam, perquàm facili & ingeniosa uia, reduces ad denominatorem alterius. Adde postmodum numeratores adinuicem, & producto numero communem subscribito denominatorem: quemadmodum immediatè praecedenti numero primo praecepimus, & absoluta erit propositarum fractionum additio. Dentur ad maiorem quae diximus elucidationem, – & + inuicem addenda. Igitur quoniam 3 minor denominator, continetur in maiori scilicet 9 ter: multiplicabis 3 per ternarium, fient 9. & rursum i per eundem ternarium, fient 3: quae scribes supra 9, ut hic –. Erunt itaque — & 1// simul adiungenda. adde igitur 2 & 3, fient 5, scribenda super alterutrum nouenarium: in hunc modum + ergo –, & = simul iuncta, efficiunt +. Similiter si proponantur colligenda –, & 1/ξ: quoniam 10 continet 5 bis, idcirco mul tiplicabis 5 per 2, fient 10, similis cum priori denominator. Iterum per eundem binarium, multiplices 2 numeratorem ipsius minoris denominatoris, fient 4, scribenda super 10. erunt igitur , & τς inuicem componenda. adde itaque 3 & 4, numeratores, fient 7: haec scribe super 10, pro desyderato numeratore, ut hic 1/5. Concludendum igitur, + & τ/ efficere τ5. VERVM Exemiplum. Notandum. De fractionum addiriome uarios deno monatores habemtium Exemplum. Docimentum animaduertendum, pro diunsis fractionis quari demomitrares unius est alterius pars aeli,ueta. Exemplum. Aliud exemplum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
