Latin
SEVIDENS ITAQVE RELINQVITVR, QVOTIES PLVRESS
Oronce Finé, Protomathesis 69-2
Unproofread scanNot analysed yet
SEVIDENS ITAQVE RELINQVITVR, QVOTIES PLVRESS &diuersae denominationis fractiones adinuicem, aut fractionum fractiones inter sese, uel cum simplicibus, aut mixtis fractionibus, item integra cum fractione, pluribusue fractionibus, aut cum fractione fractionis, uel pluribus fractionum fractio nibus addere fuerit operaepreci um: recurrendum esse ad praemissam, &sufficien ter expressam reductionis artem. Nullam enim patieris addendo difficultatem, modò prae nominatum caput secundum sedula mente notaueris. neque opus est nouo, &liori discursu: cum praememoratae, &his quotcunque similes fractionum additiones, ab ipsa reductione pendere, imò nec discrepare uideantur. Addere etenim in hu iusmodi fractionibus uulgaribus, nihil aliud est, quàm plures fractiones, in unam simplicem reducere, siue colligere fractionem. De subtractione iam dictarum fractionum. Caput. V. N SVBTRACTIONE VVLGARIVM FRACTIONVM, I idem respondenter est obseruandum, quod in additione. Quoniam si duae propositae fractiones eiusdem fuerint denominationis, uoluerisque alteram ab altera subtrahere, utpote minorem à maiori: numerator ipsius minoris &subtrahendae fractionis, auferendus est à maioris fra ctionis numeratore, à qua uidelicet (quemadmodum in integris) debet ipsa subtra ctio fieri, &sub residuo communis utriusque, siue peculiaris alterutrius fractionis denominator collocandus, interiecta solito more lineuncula. Hic maiorem uoca mus fractionem, cuius numerator maior est: minorem uerò, &subtrahendam, quae minorem habet numeratorem. Item quemadmodum in integris solemus obseruare numeris, duae solum occurrunt in subtractione fractiones, estque minor à maiori semper auferenda: quoniam aequalis ab aequali frustrà, &maior à minori nun quàm subtrahitur. Exempli gratia, proponantur 1, auferenda à –. Subtra hes itaque 2 à 3, relinquetur I, cui subscribito 4, in hunc modum –Igitur si –tollantur à –,relinquetur +integri. Eodem modo si –auferantur à +,relinquetur –quem admodum ξ oblata à τς, relinqunt 1/5, quae ualent /integri.