# Protomathesis 72.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 72.1 to 72.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/72.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/72.1

Esto primum in exemplum simplex fractio, per simplicem multiplicanda fractionem: utpote /, per –. Duc itaque numeratores adinuicem, scilicet 4 in 2: fient S, numerator optatus. deinde multiplica denominatores, hoc est, 5 per 3: consurgent 15, quae pro denominatore sub eisdem 8 collocabis, interposita uirgula, ut hic +. Ergo + per –, uel è contra multiplicata, producunt 1/. Sed offeratur fractio fractionis, per fra 3 ctionem itidem fractionis multiplicanda: utpotè – 5 , per –. Duc igitur 2 in I, fient 2, & rursum 2 in 3, prouenient G, quae tandem per I multiplicata non augentur: ergo 6 erit numerator productae fractionis. Consequenter multiplica 3 per 4, fient 12, quae rursum duc in 5, consurgent 60, haec tandem per 2 multiplicata efficient 120: quae pro denominatore fractionis optatae, sub prius obtento numeratore, utpote G, respondenter annotabis. Igitur ex hac multiplicatione prouenient 115: quae abbreuiata reducuntur ad 1/ integri. Eodem modo, si fractio simplex, in 4 ractionem fractionis siue mixtam, aut è contra proponeretur multiplicanda, faciem dum esse iudicabis. Vt sint uerbi gratia –, quae oporteat ducere in +/ integri, uel è diuerso. Dic igitur, quater I faciunt 4, & ter 4 efficiunt 12: quae pro nume ratore seruabis, postea dicito, quinquies 3 faciunt 15, quater autem 15 componunt 60, pro denominatore generatae fractionis, sub 12 praeobtentonumeratore locanda, in hunc modum =: quae ad breuiorem redacta fractionem, per + integri repraesentantur. Neque alienum habendum est iudicium, de quibuscunque mixtis fractionibus adinuicem multiplicandis. Nec dissimiliter est operandum, cum fuerit aliqua simplex fractio cum fractione fractionis, in fractionem simplicem: aut simplex fractio, per simplicem fractionem, unà cum fractione fractionis multiplicanda. Vtpote si – & +, per – integri, aut è contra uelles multiplicare. Bis enim ter faciunt 6, & quater 6 efficiunt 24: quae productum indicant numera tor e m. insuper ter 4 faciunt 12, bis autem 12 efficiunt 24, quinquies demum 24 producunt 120, pro denominatore, sub praefatis 24, in hunc modum annotanda : quae ad breuiorem conuersa fractionem ualent – integri. Idem censeto de similibus. Reliquas autem simplicium, atque mixtarum fractionum occurrentes in multiplicatione combinationes sigillatim explicare, superuacaneum iudicamus: utpote quae ex praedictis facilè compraehendi possunt.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
